Liber Paralipomenon Secundus*

Caput 24: Versus 14

Reliquam partem pecuniae,etc. Videtur contrarium quod legitur in libro Regum:Verumtamen non fiebant ex eadem pecunia hydriae templi et fuscinulaeIV Reg. 12.. Sed non hic dicitur, quod de eadem pecunia quae offerebatur a populo in templo Domini ad instaurationem domus Dei facta fuerunt sacra vasa in ministerium templi et ad holocausta, sed de reliqua parte pecuniae, id est, de ea quae aliis donationibus collata fuerat. Potuit enim fieri, ut in diversis temporibus pecuniae oblatae diversae facturae materiam praeberent, sicut alia est doctrina qua rudes imbuuntur ad fidem, alia qua perfecti instruuntur ad plenitudinem.
(* Traductions européennes)